Libros - Latin : Initiation en Bibliothèque à la Recherche sur les Oeuvres des Savants - UBO - Brest

LIBROS
Latin : initiation en bibliothèque
à la recherche sur les œuvres des savants

Almagestum novum I. Livre IV. De Luna.,VII, VI

Historia selenographica ex selectis obsertionibus indicata

 Summa argume(n)ti historiae selenographicae

VI. Maculae faciei lunaris antiquae vocantur, quae nudo occulo absque tubospicillo discernuntur, et maria grandia imitare videntur.
Novae autem maculae (quas deinceps simplici nomine macularum nominabimus) sunt quae nonnisi telescopio ob sui paruitatem discerni queunt : quarum plurimae rotundam, aut ovalem figuram affectant : sive illae sint totae aut semper, sive partim et aliquando obscurae.
In utrisque autem tubus Belgicus, praesertim noster, mira et notatu dignissima annis proxime elapsis deprehendit, tum quoad numerum, figuram, magnitudinem,situmque tum praecipue quoad colorem nigroris aut claritatis, et vicissitudinem luminis ac umbrarum, eminentiam aut profunditatem, adeoque asperitatem superficiei Lunaris ;
denique ac potissimum quoad librationem apparentem globi lunaris circa sui centrum ; et quaedam quidem omnibus phasibus communia, quaedam propria lunae plenae, vel dichotomae, vel corniculatae, vel gibbosae.
Haec autem alibi fusius explicanda, hoc vero loco quantum satis est, parcius delibanda sunt.