Libros - Latin : Initiation en Bibliothèque à la Recherche sur les Oeuvres des Savants - UBO - Brest

LIBROS
Latin : initiation en bibliothèque
à la recherche sur les œuvres des savants

Titre

 

CXLV FIGURA
Cochlea quadruplex

Praesens antlia grandiori cum hydrotrocho A. est apparata, cui aqua B. influit ; cylindrus C. hydrotrochi A. instructus erit validiori inflexo ferramento, curvatura sua mobilem transversam trabem G. G. cum ei insertis antliarum perticis reciprocante. Qua reciprocatione aqua per canales H. I. K. propulsata quocunque traducetur.
Simili ratione ad alterum aquariae rotae latus cylindro ejus inflexum ferramentum indetur, perticas insertas, tuborum L. M. reciprocans. Quae sursum coactam aquam per N. & B. in hydrotrochon quantum requiritum, transfundit.
Notandum. Hac antlia intendit inventor delapsam aquam denuo attollere, atque ita continuum producere motum, si copia aquarum adfuerit, facile succedet, cujus rei veritatem opus ipsum jam structum loquetur. Sap(ienti) Sat(is) Dict(um)(est)