Libros - Latin : Initiation en Bibliothèque à la Recherche sur les Oeuvres des Savants - UBO - Brest

LIBROS
Latin : initiation en bibliothèque
à la recherche sur les œuvres des savants

Titre

 

XXCVII FIGURA

ANTLERGON,

Per organum funi annexum.

Aquarium istud haustorium per appensam funi antlicam ( uti ab inventore inscribitur) in stradae molendinario libro figura III reperitur, quae obscura nimium est, & non sat bene expressa.
Nam hydrotheca grandior D per affluxum canalis E continuo repleri, quantumque aquarum inde necessarium est, tamtumdem affluere debet.
Quae quidem aqua inferiorem in capsam, per epistomium, aliumve tubum, (in praesenti tamen delineatione non expressum) demanare posset. Atque ita nil opus foret circumactione cylindrorum duorum A & B idcirco deprehendi vix potest inventoris hic intentio, meam autem opinionem circa hoc opus libenter declarabo : at sine praejudicio peritiorum, quibus integrum quidlibet hic judicandi.